De contrapvncto. Capvt .i.
Copiose ac lvcvlenter mi aaron quae ad cantum planum pertinere uidebantur, hucusque executus es ut nihil abste omissum putem, quod siquis ignoret uitio dandum sit. Dii boni quam multa et quam praeclara sunt, quae priore libro complexus es. Ex quo quidem coniecturam facio qualia futura sint, et quam praeclara et cognitu digna, quae sequentur.
Et quando finem cantui plano :
- Et primo libro te fecisse
- Hesterno die mihi significasti
- Tui memor promisisti alteram
- Operis partem aggredere
Vide quaeso, quinque diebus te dictante, me excipiente, ac interpraete quid sit effectum, et quae iacta sint fundamenta, immo quantum iam creuerit opus, ut si etiam partem hanc illius solam quis edat magnum quidem, ac non parua laude dignum efficisse purandus sit. Aaron. Vera puto flamini, quae dicis, nec te quidem, aut me falli arbitror, esse non mediocria [-f.cviir-] quae iam tradidimus. Verum prae iis, quae dicenda restant, parua mihi admodum uidentur, quod ita esse tute postmodum iudicare poteris. Vt igitur faciam, quod suades, quodque initio sum pollicitus, quando abunde (ni fallor, et ut tibi etiam uidetur) de cantu plano diximus, de contrapuncto nunc (ut nostris utar uocabulis) siue de cantu, quem nos mensurabilem appellamus dicere aggrediar, et secutus ciceronis sententiam, atque praeceptum quid sir contrapunctum prius edisseram.
De tempore. Capvt .xii.
Postquam ea diximus, quae ad modi cognitionem pertinere uidebantur, consequens est, ut temporis etiam rationem ac diuersitatem explicemus. Tempus quidem ipsa breuis est, id enim in breuibus consistit. Sed ipsum quoque duplex est, perfectum uidelicet, ac imperfectum, et id quidem figura semibreuis ostenditur, ac trium semibreuium, aut duarum mensuram continet, ac numerum, trium quidem si perfectum [-f.diiiiv-] sit, duarum, si sit imperfectum. Et quia diximus unam breuem treis ualere semibreues, tres quidem semibreues, quod ad unam breuem reducuntur, eandem, quae in breui erit, dimensionem, ac temporalem uim habebunt, et iidem tempus perfectum efficient, duae uero imperfectum. Haec autem duo tempora per indicem dignoscuntur nam perfectum quidem circulus, semicirculus autem imperfectum indicat.
De prolatione. Capvt .xiii.
Qvae ad modum, ac tempus pertinere putauimus, ea diligenter executi sumus. Restat, ut tertio loco de prolatione dicamus, his enim tribus, tanquam cardinibus tota ratio musices innititur, neque ulla sine his tribus modulatio constare potest. Igitur, cum duae sint in prolatione obseruanda, uidelicet quid sit et quomodo sit, dicimus, prolationem nil aliud quidem esse, quam figuram semibreuis, aut trium minimarum quantitatem, est enim attributa semibreui prolatio, siue trium quantitati minimarum.